ASPHODELI Prata

ASPHODELI Prata
ASPHODELI Prata
apud Poetas, quid denotârint, aperit Gregorius Nazianzenus Orat. fun. in Basilium M. de Minoe et Rhadamantho loquens, Quos, ait, Graeci asphodeli pratis et campis censuêre dignos Elysus, quum in opinionem, quemadmodum et nos, Paradisi devenissent, ex libris, ut arbitror, Mosaicis ac nostris, licet nomenclaturâ aberrârunt, aliis nominibus Paradisum ostendentes. Quod et Tertullian. confirmat Apolog. c. ult. ubi postquam Gentiles gehennam Tartaro, paradisum campis Elysiis imitatos observâslet, versô ad Ethnicos sermone, Unde haec, oro vos, interrogat, Philosophis aut Poetis tam consimilia? non nisi de nostris Sacramentis, ut de prioribus, etc. Nempe, uti de aliis mysteriis, ita de Caelo ac Inferno, quaedam per traditionem Ethnici hauserunt, vide Tobiam Pfannerum System. Theolog. Gentil. purior. c. 21. §. 36. Cur autem ἀσφοδελὸν λειμῶνα mortuis beatisque tribuerint Poetae, interque eos Hesiodus Ε᾿ργ. καὶ Η῾μέρ. v. 40.
---- οὐδ᾿ ἴσασιν ὅσῳ πλέον ἥμισυ παντός.
Οὐδ᾿ ὅσον εν μαλάχῃ τε καὶ ἀσφοδέλῳ μέγ᾿ ὄνειαρ.
---- Neque sciunt, quanto plus dimidium sit totô,
Neque quam magnum in malva et asphodelo bonum.
multum olim disputârunt Veteres, quamquam frustra. Nam quod apud Eustathium legitur hoc fieri, διὰ τὸ πρὸς την` ποδὸν ὁμοιόφωνον, et ἀσφόδελον dictam, quasi πόδελον, διὰ τὸ την τῷν καιομένων νεκρῶν ποδὸν, propter mortuorum crematorum cinerem, ineptum est. Potius Α᾿σφοδελὸς λειμὼν, illis attributus, quod extra necessitatem virae huius sint, nec cura rei familiaris illis impendeat, sed victu simplicissimô (in quo summam voluptatem Veteres posuêre) vivant: qualis ἡ μαλάχη καὶ ἀσφόδελος est; quibus ante τὸ ἐπιθυμητικον seu concupiscentiae tyrannidem, homines vivebant, et sanctissimi quique Philosophorum postea, qui illam in vivendo simplicitatem, quam Poetae ῥήϊςτον vocant, sequebantur. Quo Horatius his verbis respexit, l. 1. Carm. Od. 3 1. v. 13.
Premant Calenâ falce, quibus dedit
Fortuna messem: dives et aureis
Mercator exsiccet culullis
Vina Syrâ repar ata merce
Diis carus ipsis: quippe ter et quater
Annô revisens aequor Arlanticum
Impune: me pascunt olivae,
Me cichorea levesque malvae.
Hincitaque mortuis hominibus in tumulo malvam asphodelumque serebant, ne deesset illis cibus. Et hoc voluit sibi Porphyrius in quodam Epigramm. ubi tumulum his verbis introducit: Νώτῳ μὲν μαλάχην τε καὶ ἀσφόδελον πολύριζον, κόλπῳ δὲ τὸν δεῖνα ἔχω, i. e. Foris quidem malvam asphodelumque habeo: Intus vero mortuum claudo. Hinc Homerus, Od. δ. v. 565. quoties campum eum describit, quem Asphodelum vocat, his plerumque verbis utitur:
Τῆπρ ρηΐςτη βιότη πέλει αὐςθρώποισι.
ubi facilima vivendi ratio est hominibus.
Opponunt autem Poetae τὸ ρήϊςτα ζῆν, vitae Regum et iniustorum Principum plerumque, et τῆ πολυτελείᾳ ἀδίκῳ. Negatque Hesiodus, iniustos Iudices, quid illud sit, scite, et per consequens malvam et asphodelum ignorate ait, ex quo tempore Dii vivendi genus, quod sub ἡγεμονικᾠ fuit, sub ἐπιθυμητικῷ abscondere coeperint, d. l. Atque haec causa est, cur Lucanus vitae hanc priscam simplicitatem, Deorum munera vocat nondum intellecta, l. 5. et Claudianus vivendi facultatem vulgo notam esle negat, in Ruffin. l. 1. ubi Beatos vocat, quos Homerus μάκαρας, et ρεῖα ζωντας; eorumque ignotam esse ait vitam, sicnt Hesiodus l. cit. κεκρύφθαι τὸν βίον, cui similis omnino, sed sanctiori sensu, phrasis, occurrit Coloslensium c. 3. v. 3. etc. Vide Dan. Heinsium Not. ad Hesiodum et de Asphodelo plura apud Salmas. ad Solin. p. 1098.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • MALVAM serendi — in defunctorum tumulis, quemadmodum et asphodelum, consuetudo, occurrit in Epigramm. Porphyrii, apud Eustath. Νώτῳ μὲν μαλάχην τε καὶ ἀσφόδελον πολύριζον Κόλπῳ δε τὸν δεῖνα ἔχω. Foris quidem malvam et asphodelum radicibus abundans: Intus autem… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”